Sir 12

. etc. Gravissimum peccatum est nolle poenitere, nec peccata eleemosynis redimere, sed peccata peccatis addere: unde, Amos, 1.. Dubiam et dolosam doctrinam, quam in expositione divinae Scripturae expendunt. . etc. Simile in Tobia legitur: Tob. 4.. Id est pro eo quod peccatores sunt, noli communicare; sicut qui nutriunt histriones, cum esuriant Christi pauperes. Qui autem dat indigenti peccatori, non quia peccator est sed quia homo est, non peccatorem sed justum nutrit: quia culpam non diligit, sed naturam. Si peccatorem et impium haereticum intelligit dum in errore sunt, non est communicandum cum illis: unde, Matth. 7.. . Facilius amicus et inimicus in adversitate probantur, quia multi amici mensae, qui non permanent in die necessitatis. Verus igitur erat amicus qui dicebat: II Cor. 11. . Historice de falsis amicis agit, a quibus cavere debemus. Mystice vero haereticos notat, qui non vere sunt amici, quorum doctrina plena est rubigine erroris, et nequitiae: quorum sermo serpit ut cancer, quamvis fideles et catholicos se fingunt. Non ergo eis obsentiamus, nec potestatem tribuamus, quam significat ne a loco nostro, id est, statu rectae fidei nos dejiciant. Nituntur enim cathedram nostram, id est doctrinam, malitiose subvertere. Haeretico qui officium doctoris gerit, et dicit se medicum animarum: Matth. 5.. . His sententiis notat eos, qui in corde loquuntur et insidiantur ut interficiant innocentem: qui cum aliquem deceperint, movent caput, plaudunt manu, et laetantur cum male fecerint. . .
Copyright information for VulgGlossa